PORPHYROGENITI seu PORPHYRETICI

PORPHYROGENITI seu PORPHYRETICI
PORPHYROGENITI, seu PORPHYRETICI
apud Constantinopolitanos olim dicti sunt, Imperatorum ac Regum liberi, quasi in purpura seu Patre Imperatore vel Rege, nati; quos in Imperio natos, interpretatur Chunradus Urspergensis. Latinis Purpurati. Senator, l. 11. Ep. 1. Placidiam mundi opinione celebratampurpurato filio (Valentiniano) studuisse percipimus. Sic apud Eund. l. 8. Ep. 5. purpuratam infantiam, filium vocat Athalaricus Rex, Quod scil. in parpura nati atque adeo fasciis purpureis inligati ac circum voluti, sic offerri Imperatrici consueverint. Iidem εν ἁλουργίδι τραφέντες dicuntur, apud Libanium in προσφωνητικῷ, quem Iuliano inscripsit, etc. Car. du fresne Glossar. Vide quoque quae diximus paulo supra, ut et infra in phrasi Purpuram adorare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PURPURAM adorare — olim dicti sunt, quibus Imperatorum chlamydis laciniam tangere vel osculari concessum erat. Et quidem Patricii ad dextram Principis mammam adorabant, quorum recedentium caput deosculabatur Princeps: Senatores vero ac coeteri gen dextrô ante… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”